Eubulides (dialecticus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Eubulides (Graece Εὑβουλίδης) fuit philosophus dialecticus disciplinae Megaricae, e Mileto ortus sed Athenis versatus saeculo IV a.C.n.. Ex scriptis eius ne una quidem linea ad nos pervenit, sed de vita placitisque eius testimonia habemus.

De vita et doctrina[recensere | fontem recensere]

Eubulides Athenis vixit aequalis Aristoteli.[1] Homo pugnax et contentiosus fuisse videtur. Aristocles in libro quem de philosophia scripsit narrat Eubulidem librum contra Aristotelem scripsisse, quo etiam personam Aristotelis probris insectabatur.[2] Praeterea comoedus quidam eum eristicum et quidem ostentatorem insolentem depinxit:[3]

Eristicus Eubulides ceratinas interrogans Οὑριστικὸς δ' Εὐβουλίδης κερατίνας ἐρωτῶν
et falsisuperbis argumentis oratores volutans καὶ ψευδαλαζόσιν λόγοις τοὺς ῥήτορας κυλίων
exiit habens Demosthenis vanas iactationes. ἀπῆλθ' ἔχων Δημοσθένους τὴν ῥωποπερπερήθραν.

At non est infitiandum Eubulidem etiam fuisse praeceptorem qui animos auditorum incendebat. Itaque David Sedley commode indolem Eubulidis describit, cum dicit Diodorum eruditionem suam sophisticam, luxuriositatem et studium ostentationis ex Eubulide velut hereditate accepisse.[4]

Eubulides septem paradoxis innotuit,[5] quae quidem has in quattuor species dividi possunt:

  1. Pseudomenos ('mendax'):[6] "Si quis nunc mentiri sese dicit, verumne dicit?"
  2. Velatus (ἐγκεκαλυμμένος): "Cognosti hunc velatum?" "Non." "Sed est pater tuus. Itaque patrem tuum non cognosti." Similia paradoxa sunt Electra et Delitescens (διαλανθάνων).
  3. Sorites: "Si i grana non efficiunt acervum, num etiam i + 1 granis acervus fit. Itaque acervi non sunt." Calvus (φαλακρός) videtur esse sorites inversus.
  4. Ceratina: "Quod non perdidisti habes. Cornua non perdidisti. Habes igitur cornua."[7]

Eubulides quo consilio — ioco an inritandi gratia an ad severiora contendens? — paradoxa sua proposuerit, parum compertum habemus. Haud paucae doctrinae philosophicae propositae quidem sunt ab eruditis,[8] sed testimonia philologica desunt. Constat Eubulidem logicae tantum studio arsisse. Si quid paradoxis suis contendebat, certe ad logicam pertinuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Williamson (1994: 8).
  2. Hic locus Aristocleus apud Eusebium (Praep.Ev. 15.2.5) servatus est.
  3. Diogenes Laertius 2.108. Latine transtulit Neander.
  4. Sedley (1977): "his sophistical learnings, his flamboyancy and his love of showmanship"; Williamson (1994: 14).
  5. Diogenes Laertius, 2.108.
  6. Zimmer (1987).
  7. Gell. 18.2.8.
  8. Quas enumerat Williamson (1994: 9).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Giannantoni, Gabriele (1993) Die Philosophenschule der Megariker und Aristoteles. Dialektiker und Stoiker (Döring, Klaus & Ebert, Theodor, editores), 155-165. Stuttgart: Franz Steiner.
  • Moline, Jon (1969) Aristotle, Eubulides and the Sorite. Mind 78: 393-407.
  • Sedley, David (1977) Diodorus Cronus and Hellenistic Philosophy. Proceedings of the Cambridge Philological Society 203, 74-120.
  • Williamson, Timothy (1994) Vagueness. London & New York:Routledge.
  • Zimmer, Christoph (1987) Die Lügner-Antinomie in Titus 1,12. Linguistica Biblica N° 59 : 77-99.