Essequebia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Forma fluminis Essequebiae cum tributariis

Essequebia[1] sive Essequibo[2] est flumen Guianae. Ad fines Brasiliae Guianaeque oriens omnem fere civitatem chiliometris circiter 1 000 septentrioni versus transit et in Atlanticum oceanum defluit. Fluvios tributarios multos habet quorum principales sunt Rupununi, Potaro, Mazaruni, Siparuni, Kiyuwini, Konawaruk intra Guianae fines, insuper Cuyuni qui e montibus Guianensibus Venetiolae descendit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Essequebia: l'Essekebe, rivière de l'Amérique méridionale" (index col. cxvii apud Google Books)
  2. Indecl. ut videtur. "Hab. in flumine Essequibo" (p. 8 apud Google Books). Vb. adiect. "Essequibensis", cf. nomen biologicum Cynopotamus essequibensis etc. Cf. etiam "Essequeb (Ichibia, Essechibius fl.) o Esquivo, o Iquibo" (p. 163 apud Google Books)
Terra Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!