Esperantica Iuventus Hungarica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Esperantica Iuventus Hungarica (lingua Esperantica: Hungara Esperanto-Junularo, forma compendiaria: HEJ, lingua Hungarica: Magyar Ifjúsági Eszperantó Szövetség, compendiarie: MIESZ) est associatio pro iuvenibus Hungaris qui linguae Esperanticae favent). Anno 1990 HEJ corpus independens factum est, cum longe Associationi Esperanticae Hungaricae pars fuisset.

Munera[recensere | fontem recensere]

Intentiones unionis citatae sunt hae:

  • Membris occadio detur ut in Hungaria et extra Hungariam in vita Esperantica actuose participent.
  • Repraesentio iuvenum efficax fiat in superioribus comitatibus tam nationalibus (OGYIP, NIOK) quam internationalibus (e.g. apud TEJO, UEA)
  • Duces turbarum iuvenum bene instruantur quoad linguae scientias et moderationem.
  • Cooperatio quam artissima ineatur cum associationibus non-esperanticis scopos Esperanticos ubique perpetratum.
  • Quotannis conventus popularis in variis Hungariae locis instituatur. Anno 2007 iubilaeum congressus vicesimi celebratum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]