Esia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esia
Flumen Esia
Longitudo 330 km
Altitudo principii 309 m
Moles decussis 110 /s
Area ex qua aqua affluit 16 667 km²
Principium Chimay
Ostium Sequana
Regio Belgica
Francia
Vide etiam paginam fere homonymam: Oesia (praefectura Franciae)

Esia[1] vel Oesia[2] vel Isara,[3] Francogallice Oise, est flumen, cuius fons oritur in silva apud Nervios, prope urbem Chimay. Confluit ad Sequanam, haud procul infra Lutetiam. Transit per Nerviorum, Suessionum, Bellovacorum et Parisiorum fines.

Accipit aquas aliquorum rivorum:

e dextra ripa[recensere | fontem recensere]

  • Nigerius
  • Divetta
  • Matessus
  • Arunda
  • Braca
  • Thara
  • Salserio
  • Vibona

e sinistra ripa[recensere | fontem recensere]

  • Glandum
  • Tonus
  • Serra
  • Servatus rivus
  • Axona
  • Autumnus
  • Nonetta
  • Theba
  • Ysicus
  • Alnetta
  • Ligessus rivus

Navigationis causa sunt multae urbes conditae ad Isaram, quorum principes Noviomum, Compendium et Pons Isarae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  2. Nomen praefecturae in Joseph Jauffret, Mémoires historiques sur les affaires ecclésiastiques de la France, pendant les premières années du XIXe siècle, Parisiis, 1928, chez Adrien Le Clere imprimeur, T. III, p. CLIII.
  3. Murray's Handy Classical Maps (Londinii: Murray, 1903) Isara est nomen classicum, hic autem minime adhibitum: sunt enim et alterum flumen et altera praefectura ita appellata (vide Isara (flumen Alpium) et Isara). Apud quosdam nihilominus "Isara Belgica".

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]