Jump to content

Esens

E Vicipaedia
Wikidata Esens
Res apud Vicidata repertae:
Esens: insigne
Esens: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°38′49″N 7°36′46″E
Numerus incolarum: 7 427
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Esens, Circulus Widmundensis

Geographia

Superficies: 21.67 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Neuharlingersiel, Stedesdorf, Moorweg, Holtgast

Tabula aut despectus

Esens: situs
Esens: situs

Esens est oppidum Saxoniae Inferioris et pars Circuli Widmundensis. Cum aliis parvis communibus se ad Esens commune generale coniunxit; sedes administrationis Esens oppidum est. Ad Esens et vicus "Benser Siel" pertinet, qui ad Mare Germanicum situs est.

Curia oppidi Esens

Oppidum circa annum 800 conditum esse videtur, ab anno 1600 pars ducatus Frisiae Orientalis fuit. Annis 1744 ad 1806 ad Borussiam pertinuit, tum ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Esens Regno Hannoverano traditum est, quod post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Esens pars novi Circuli Widmundensis factum est, qui circulus autem annis 1977 ad usque 1980 dissolutus erat. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Tum multi perfugae e regionibus a Polonia et Russia occupatis hanc in regionem venerunt. Anno 1972 vicus Benser Siel consociatus est et Esens pars Esens communis generalis factum est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Esens spectant.