Holtgaste

Locus: 53°37′47″N 7°34′30″E
Numerus incolarum: 1 848
Situs interretialis
Gestio
Holtgaste[1] (Theodisce et Sagterlandice et Saxonice Holtgast) est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Widmundensis. Cum aliis parvis communibus se ad Esenam commune generale coniunxit. Ad Holtgaste et vici Damsum (Theodisce Damsum), Holtgaste[1] (Theodisce Holtgast), Fulkum (Theodisce Fulkum) atque Utgasta[2] (Theodisce Utgast) pertinent.
Historia
[recensere | fontem recensere]
Holtgaste olim, pars ducatus Frisiae Orientalis fuit. Annis 1744 ad 1806 ad Borussiam pertinuit, tum ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Holtgaste Regno Hannoverano traditum est, quod post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Holtgaste pars novi Circuli Widmundensis factum est, qui circulus autem annis 1977 ad usque 1980 dissolutus erat. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Tum multi perfugae e regionibus a Polonia et Russia occupatis hanc in regionem venerunt. Anno 1972 vici supra dicti ad Holtgaste consociati sunt et Holtgaste pars Esenae communis generalis factum est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 Friedländer, E. (Ed.) (1878). Ostfriesisches Urkundenbuch (Band 1: 787–1470). Haynel.
- ↑ Germanica toponyma cum terminatione -gast plerumque latinizari solent addita terminatione latinizata "-gasta-ae", quamquam huius terminationis variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Leugasta Marchia apud Vicipaediae Latinae articulum de indice communium Bavariae; et Hologasta apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Holtgaste spectant. |
