Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Ervinus Rommel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ervinus Rommel
Res apud Vicidata repertae:
Ervinus Rommel: imago
Ervinus Rommel: subscriptio
Nativitas: 15 Novembris 1891; Heidenheim an der Brenz
Obitus: 14 Octobris 1944; Herrlingen
Patria: Imperium Germanicum, Res Publica Vimariana, Germania Nazistica
Nomen nativum: Johannes Erwin Eugen Rommel

Officium

Munus: officer

Consociatio

Religio: Protestantes

Familia

Coniunx: Lucia Maria Rommel
Proles: Manfred Rommel

Memoria

Laurae: Pour le Mérite, Third Class Military Merit Cross, Knight's Cross of the Iron Cross with Oak Leaves, Swords and Diamonds, Grand Officer of the Military Order of Savoy, Friedrich Order, Order of Michael the Brave

Ervinus Iohannes Eugenius (Johannes Erwin Eugen) Rommel fuit dux exercitus Germanici.

Bello mundano primo et bello mundano secundo pugnavit. Bello primo mundano in Tirolo meridionali in Italianos praefectus vicarius vel ad litteram "locum tenens" pugnavit. Bello altero mundano dux militum legiones Germanicas in Britannos Americanosque in Africa septentrionali duxit.

Propter magnam auctoritatem eius in rebus militaribus Rommel cognomine vulpes desertorum (Theodisce Wüstenfuchs) appellabatur. Expeditione Germanorum Africana initio felici Ervinus Rommel dux denique a campestri marescalco Britanno Bernardo Montgomery victus est ad oppidum vulgo El Alamain.

Postquam plures legati militares Adolphum Hitler die 20 Iulii 1944 necare conati sunt, Rommel ipse apud factionem Hitleranam in dubio erat, unde duo legati militares summi imperii (Theodisce Oberkommando der Wehrmacht) ad eum ierunt, cui suicidium suaserunt. Tum magna pompa publica sepultus est.

Manfredus Rommel, Ervini Rommel filius, sodalis CDU magister civium Stuttgarti fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ervinum Rommel spectant.