Ernestus Dresen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ernestus Dresen natus 14 Novembris 1892 in Liepāja/Lettoniae, mortuus anno 1937 in Unione Sovietica) fuit Lettonicus philologus et technicarum terminologiarum peritissimus. Numerabatur inter esperantistas Sovieticos maximi momenti. Munus secretarii generalis Associationis Esperanticorum Sovieticae (Sovetlanda Esperantista Unuiĝo, SEU) habuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Dresen frequentavit scholam Cronstadii et Universitatem polytechnicam Petropolitanam ubi operam dabat in turba studiosorum Esperanticum foventium. Annis a 1915 ad 1917 miles fuit in exercitu Russico; annis a 1918 ad 1921 munera varia in exercitu Sovietico implebat.

Anno 1918 membrum Factionis Communisticae Unionis Sovieticae factus est. Annis a 1921 ad 1924 operam nabat in Officio executorio centrali panrussico. Annis a 1926 ad 1930 duxit Institutum communicationis (de rebus cursualibus, telegraphicis, telephonicis, radiophonicis), post creatus est praeses vicarius domus confectricis Orgenergo necnon moderator specialis Domus editoriae de technica administratoria et professor universitarius ad Universitatem Lomonosovianam. Sed etiam in aliis scholis superioribus technicis docebat. Denique in praesidium Societatis Sovieticae pro relationibus peregrinis (WOKS: Всесоюзное общество культурной связи с заграницей) venit.

Esperantistae vita usque ad finem[recensere | fontem recensere]

Dresen anno 1910 linguam Zamenhofianam edidicit. Annis a 1917 ad 1919 praefuit societati Petroburgensi Espero , anno autem 1919 cum aliis condidit sectionem esperanticam Communisticae Internationalis (ESKI: Esperanta Sekcio de la Tria Komunista Internacio).

In congressu Esperantico tertio Russiae totius anno 1921 Petropoli celebrato secretarius generalis modo fundatae associationis SEU electus est. Sergius Kusnezow in praefatione ad opus praetitulatum Historio de la mondolingvo scribit Ernestum Dresen associationem istam valde centraliter disposuisse. Voluit membra semper expedita et comminus argumentantia, ita ut sodalitas ista potius factio communistica quam associatio amatorum linguae esse videbatur. In principio associatio SEU pars Associationis omnium gentium non nationalis fuit, antequam querelae anno 1932 cum Eugenio Lanti orirentur. Hinc communistae sese congregaverunt in nova Unione esperantistarum proletariorum internationali (IPE: Internacio de Proleta Esperantistaro).

Die 17 Aprilis 1937 Dresen in carcerem coniecerunt accusantes eum de fundatione turbae antisovieticae necnon de exploratione pro Germania. Die 27 Octobris 1937 sclopeto necatus est. Die 11 Maii 1957 autem honores Eugenii Dresen omnes officialiter reinstituti sunt.

Terminologica[recensere | fontem recensere]

Dresen anno 1936 associationem internationalem de terminologiis indagantium condi curavit, quae nostris temporibus ISO/TC 37 vocatur. Dissertatio Eugenii Wüster iussu Dresen anno 1934 in linguam Russicam conversa est.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Historio de la mondolingvo 1931.
  • Analiza Historio de la Esperanto-Movado 1931.
  • Skizoj pri teorio de Esperanto 1931.
  • Zamenhof - bioideologia studo, SAT 1929.
  • La Vojo de formiĝo kaj disvastiĝo de la lingvo internacia, SAT 1929.
  • Pri problemo de internaciigo de science-teknika terminaro. Historio, nuna stato kaj perspektivoj, Saraviponte 1983.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]