Erion Veliaj

E Vicipaedia
Wikidata Erion Veliaj
Res apud Vicidata repertae:
Erion Veliaj: imago
Erion Veliaj: imago
Erion Veliaj: subscriptio
Erion Veliaj: subscriptio
Nativitas: 17 Decembris 1979; Tyrana
Patria: Albania

Erion Veliaj (Tyranae natus die 17 Decembris 1979) est politicus Albaniae.

Alumnus est universitatis civicae Magnae Vallis Michiganiae et universitatis Sussexiensis in Anglia. Ab anno 2013 legatus fuit parlamento Albanico pro circulo Argyrocastrensi. Minister a salute sociali meruit a die 15 Septembris 2013 usque in 30 Aprilis 2015. Praefectus urbi Tyranae electus, hoc officio a die 21 Iulii eiusdem anni fungitur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Erion Veliaj spectant.
Praefecti urbi Tyranae (1992–)

Sali Kelmendi 1992 • Albertus Brojka 1996 • Edi Rama 2000 • Lulzim Basha 2011 • Erion Veliaj 2015