Eques aeneus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Eques aeneus, a tergo visus vespere

Eques aeneus monumentum Petro I in Petropoli est, a Stephano Falconet factum. Anno 1782 fixum est. Nominari eques aeneus post poema Alexandri Puškin solet, in quo carmine post inundationem Petrus aeneus vivificatur et per vias Petropolis equitat. Eodem modo et in Petropoli Andreae Belyj eques inductus est.

Petrus a Falconetio sculptus est in corona laurea victoris; super saxum quoddam invectus est et equi cursum tam acriter comprimit, ut equus se efferat; dextram imperator tollit, sicut oratione populum vel exercitum hortaturus. Pes equi anguem proculcat. Saxum graniticum, in quo eques stat, cum magnis laboribus in locum monumenti attractus est; Lapis Tonitrus (Гром-камень) interdum nominatur. Ante faciem Petri Neva flumen, a dextra ecclesia cathedralis sancti Isaacii, a laeva Senatus aedificium.