Nicolaus Hadrianopolitanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nicolaus Hadrianopolitanus fuit Dominicanus, interpres textuum Graecorum in lingua Aragonensi, et ab anno 1384 usque ad 1389 episcopus Hadrianopolitanus in Epiro. Illa dioecesis (in Albania meridiana hodierna sita) sedem habuit ad urbem mediaevalem Dryinopolim.

Nicolaus Hadrianopolitanus versiones operum historicorum composuit iussu Ioannis Ferdinandi de Heredia magistri Hospitalariorum, qui in Graecia militavit in Principatu Achaiae. In lingua Aragonensi convertit Epitomam historiarum Ioannis Zonarae (titulo Libro de los emperadores que fueron en Grecia), Vitae parallelae Plutarchi atque fortasse carmen historicum mediaevale Chronicon Moreae (titulo Libro de los fechos et conquistas del principado de la Morea).