Jump to content

Epimetheus

E Vicipaedia
Pandora cum pyxide Epimetheo et Prometheo apparet. Hermannus Iulius Schlösser pinxit.

In mythologia Graeca Epimetheus (Graece Ἐπιμηθεύς) erat filius Iapeti Titanis et Oceanidis cuiusdam[1], frater igitur Atlantis et Promethei. Ipse ex Pandora prima muliere mortali Pyrrham genuit, Deucalionis uxorem. Eius nomen "qui post rem actam intelligit" significat[2], ita fratri Prometheo opponitur cuius nomen Graecum "providus" valet (ἐπί versus πρό).

Etenim quamquam Prometheus fratrem monuerat Iovis dona caveret ille Pandoram, primam mulierem a deis ornatam et a Mercurio in terras ductam, miratus accepit quae ollam vel pyxidem mala omnis generis continentem secum portabat. Curiositate mota ollam aperuit et omnia mala quae nunc mortales vexant in terras evolarunt.

Mores Hesiodicarum personarum Plato[3] servavit et alium mythum in ore sophistae Protagorae posuit[4] qui ita narrabat: cum dei omnia animalia e terra ignique finxissent ea Epimetheo et Prometheo variis virtutibus atque armis instruenda tradiderunt, quibus vitam suam tueri possent. Epimetheus a fratre precibus impetravit ut ipse dotes inter animalia divideret, ille opere peracto ad inspiciendum veniret. At Epimetheus hominis omnino oblitus est ita ut solus nudus intectusque remaneret. Quod aspiciens Prometheus ignem et artes Vulcani et Minervae furatus est et hominibus dedit salutis causa. Et postea huius furti poenas bene notas dedit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Asia secundum Apollodori bibliothecam, Clymene secundum Hesiodum et Hyginum.
  2. Opera et dies versus 89ː αὐτὰρ ὃ δεξάμενος, ὅτε δὴ κακὸν εἶχ᾽, ἐνόησε = at ille postquam accepit, cum iam malum adesset, intellexit.
  3. Protagoras 320d-322a.
  4. Jean-Marc Joubert, "Prométhée : un mythe sophiste ?" in Le dépassement des limites. Au-delà de l'humain, Presses universitaires de Rennes, 2021: 59-71.

Fontes[recensere | fontem recensere]