Epidius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Epidius, dicendi doctor Romanus. Vixit primo saeculo a.C.n. Inter alios Vergilium erudivit. Vir tam malignus videtur fuisse, ut Suetonius eum calumniatorem appellaret. Ecce Suetonii verba: "M. Epidius, calumnia notatus, ludum dicendi aperuit docuitque inter ceteros M. Antonium el Augustum; quibusquondam C. Cannutius, obiicientibus sibi quod in re p[ublica]. administranda potissimum consularis Isaurici sectam sequeretur, malle respondit Isaurici esse discipulum quam Epidi calumniatoris. Hic Epidius ortum se ab Epidio Nucerino praedicabat, quem ferunt olim praecipitatum in fontem fluminis Sarni, paulo post cum cornibus extitisse, ac statim non comparuisse in numeroque deorum habitum" (De Rhetoribus, 4).