Epei

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Epei (Graece Ἐπειοί) fuerunt antiqua Graeciae gens, incolae Elidis, quos Pausanias et alii tradunt ex Aetoliae oriundos esse. In Homeri catalogo navium Epei Elidis dicuntur quadraginta naves ad Troiam habuisse. Nauarchi eorum erant Amphimachus, Thalpius, Diores, Polyxenus, et terrae eorum erant Buprasium et terrae Hyrmine, Myrsino, Olene, Alesio inclusae. Incolae Elidis deinde Elii appellati sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]