Ennigaldi-nanna

E Vicipaedia

Ennigaldi-nanna fuit principissa et sacerdos Chaldaea, quae saeculo VI a.C.n. vixit et praesertim tamquam custos antiquissimi musei in mundo commemoratur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ennigaldi-nanna filia Nabonidi regis Chaldaeorum (quod regnum etiam Imperium Neobabylonicum dicitur) fuit[1] et soror illius Balthasaris[2] qui in capite quinto (convivium Balthasaris) et octavo Libri Danielis nominatur. Nomen eius etiam Bel-shalti-Nannar legebatur.[3]

Anno secundo Nabonidi, seu 554 a.C.n., tamquam summa sacerdos dei Sin in urbe Ur instituta est, quo tempore nomen Sumericum En-nigaldi-nannae accepit, nomen autem eius Accadicum, quo antea usa erat, ignoratur[1]. Circa a. 530 a.C.n.[4] museum in Ur condidit, in quo antiquitates variae Mesopotamiae osservarentur, additis explicationibus bilinguibus (Sumericis et in dialecto quodam Semitico) in cylindris fictilibus scriptura cuneiformi exaratis[3]. Quod museum tamquam omnium antiquissimum haud raro habetur[5][6].

Commemoratio[recensere | fontem recensere]

Spinatrypa ennigaldinannae brachiopodum Devonicum in eius honorem nominatum est.[7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Weiershäuser, F., Novotny, J., Lentini, G. 2020. The Royal Inscriptions Of The Neo-Babylonian Empire, Volume 2: The Royal Inscriptions of Amēl-Marduk (561–560 BC), Neriglissar (559–556 BC), and Nabonidus (555–539 BC), Kings of Babylon (Eisenbrauns; University Park, Pennsylvania), [p. 165] (lege hic)
  2. W. H. Shea (1982), "Nabonidus, Belshazzar, and the Book of Daniel: An Update." Andrews University Seminary Studies 20 (2): 133–49. (lege hic).
  3. 3.0 3.1 C. L. Woolley, Excavations at Ur. A Record of Twelve Years’ Work (Novi Eboraci: Thomas Y. Crowell, 1965). (lege hic).
  4. Wherry, F.F. & Schor, J.B. (ed.) 2015. The SAGE Encyclopedia of Economics and Society. SAGE Publications.
  5. Walhimer, M. 2015. Museums 101. Rowman & Littlefield
  6. Cohen, R. 2022. Making History: The Storytellers Who Shaped the Past. Simon & Schuster.
  7. Halamski, A.T., Baliński, A. & Koppka, J. 2022. Middle Devonian brachiopods from northern Maïder (eastern Anti-Atlas, Morocco). Annales Societatis Geologorum Poloniae, 92 (1): 1–86. (lege hic).