Jump to content

Encopia

E Vicipaedia
Wikidata Encopia
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Suecia
Locus: 59°38′25″N 17°4′21″E
Numerus incolarum: 25 071
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Enköping

Gestio

Procuratio superior: Enköping Municipality

Geographia

Superficies: 1 188±0.5 hectarium

Encopia[1] (Suecice Enköping), vel Enecopia, est oppidum Sueciae in provincia antiqua Uplandiae (Uppland) et provincia hodierna Upsaliensi (Uppsala län) sita. Hoc oppidum sedes communis Encopiae (Enköpings kommun) est, et secundum ab oppido maximo in provincia Upsaliensi. Anno 2020, oppidum circa 25 000 incolarum habebat,[2] quo numero quinquagesimum primum oppidum Suecicum a maximo fuit.

Hortus Somniorum (Suecice Drömparken) fortasse clarissimus hortus Encopiae est.
Hortus Somniorum (Drömparken) fortasse clarissimus hortus Encopiae est.

Oppidum in ripa septentrionali lacus Melori iacet, per quam flumen Encopiae (Enköpingsån) labitur. Encopia ad Viam Europaeam E18, quae via autocinetica principalis est, situm est.

Anno 2020, circiter 30 000 incolarum in oppido habitabant.

Cultura et res notabiles

[recensere | fontem recensere]

Encopia propter hortos suos nota est, et nonnumquam "Oppidum Hortorum"[3] (Suecice Parkernas stad) appellatur. Viginti quattuor horti et viridaria publica in oppido reperiuntur, quae locum recreationis et delectationis civibus et advenis praebent.

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. Res.
  3. Res.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 59°38′25″N 17°4′21″E • GeoNames • Store norske Lexikon