Series Ioviana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sultanus "Baiazetes primus cognomento Ildrim id est 'Fulmen'" e serie Ioviana

Series Ioviana est collectus effigierum hominum tam coaevorum quam antiquorum. Tabulae ab anno fere 1512 accurante Paulo Iovio congessae sunt et in Musaeo suo prope Comum coram populo monstratae. Iovio anno 1552 mortuo tabulae suae dispersae sunt tandemque perditae; sed eodem anno iussu Cosimi Medicis series imitationum a pictore Christophoro de Altissimis incepta est; quas ad numerum quadringenti et octoginta octo Cosimus anno 1587 Florentiae in Porticu Officiorum ostentare iussit. Series omnis, anno 1589 perfecta, ibi etiam hodie monstratur.

Elogia[recensere | fontem recensere]

Paulus Iovius ipse libros conscripsit, titulis Elogia veris clarorum virorum imaginibus apposita et Elogia virorum bellica virtute illustrium veris imaginibus supposita, ubi reperiuntur breves hominum clarorum vitae iuxta imagines e serie Ioviana exscriptae. Libri anno 1546 et 1551 divulgati sunt.

Tabulae pictae[recensere | fontem recensere]

Ichnographiae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones Elogiorum imaginumque respectivarum
  • 1546 : Elogia veris clarorum virorum imaginibus apposita, quae in musaeo Ioviano Comi spectantur; addita in calce operis Adriani pont. vita. Venetiis: apud Michaëlem Tramezinum Textus apud archive.org
    • Tobias Stimmer, illustr., Elogia virorum literis illustrium. Basileae: Petri Pernae, 1577 Textus aliud exemplar Textus apud Gallica
    • Hippolito Orio, interpr., Le iscrittioni poste sotto le vere imagini de gli huomini famosi, le quali à Como nel museo del Giovio si veggiono. Florentiae, 1552 Textus editio 1558 alia apud Internet Archive
  • 1551 : Elogia virorum bellica virtute illustrium veris imaginibus supposita. Florentiae Textus Editio 1572 apud e-Rara
  • 1557 : Elogia doctorum virorum ab avorum memoria publicatis ingenii monumentis illustrium. Antverpiae Textus Editio 1571 apud e-Rara
  • 1577 : Tobias Stimmer, illustr., Musaei Ioviani imagines. Basileae Textus
  • 1935 (Florence Alden Gragg, interpr.) : Paolo Giovio: An Italian Portrait Gallery. Bostoniae: Chapman & Grimes Recensio interretialis
Historica et critica
  • Linda Kinger Aleci, "Images of Identity: Italian Portrait Collections of the Fifteenth and Sixteenth Centuries" in Nicholas Mann, Luke Syson, edd., The Image of the Individual: Portraits in the Renaissance (Londinii: British Museum Press, 1998) pp. 67–79
  • M. Bendel, Tobias Stimmer: Leben und Werke. Turici, 1940
  • L. Berti, ed., Gli Uffizi. Catalogo generale. Florentiae, 1979
  • Lorne Campbell, Renaissance Portraits: European Portrait-Painting in the 14th, 15th and 16th Centuries. New Haven: Yale University Press, 1990
  • Gloria Fossi, Uffizi Gallery: Art, History, Collections. Florentiae: Firenze Musei, 2001
  • Eugène Müntz, "Le Musée de portraits de Paul Jove. Contributions pour servir à l’iconographie du moyen âge et de la renaissance" in Mémoires de l'Institut nationale de France, Académie des inscriptions et belles-lettres vol. 36 (1900) pp. 249–343
  • T. C. Price Zimmermann, Paolo Giovio the Historian and the Crisis of Sixteenth-Century Italy. Princetoniae: Princeton University Press, 1995 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad seriem Iovianam spectant.