Elisabetha Bosnica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Elisabetha et Maria

Elisabetha Bosnica (nata cca 1339, mortua est die 16 Ianuarii 1387 in oppido Novigrad) regina Hungariae, Poloniae et Croatiae fuit ut uxor Ludovici I Magni et post mortem viri regens Hungariae Croatiaeque in nomine Mariae suae filiae.

Stephani II et Elisabethae Cuiaviae filia fuit. A pueritia in Hungaria cum Elisabetha Regina Matre habitabant. Margarita Luxemburgica prima uxor Ludovici I filii Elisabethae Reginae Matris mortua anno 1349, Ludovicus Rex Elisabetham Bosnicam in matrimonium duxit in Aquinco die 20 Iunii 1353. Nova regina numquam coronata est. Filios non genuit et eius socrus habuit totam auctoritatem usque ad anno 1370. Anno 1370, primam filiam genuit sed ea, Catharina, mortua est anno 1378. Post Catharinam Elisabetha Regina Mariam et Hedvigem genuit.

Anno 1382, Ludovico mortuo, Maria in Hungariae Croatiaeque thronis succedit sed comites Poloniae unionem cum Hungaria voluerunt finire et novum regem voluerunt eligere. Elisabetha suggessit Hedvigem suam alteram filiam. Hedvigis electa est et nupsit Iogailae magno duci Lituaniae quem Elisabetha adoptaverat.

Elisabetha Regina Mater Hungariam gubernabat in nomine Mariae sed popularis non erat. Auctoritatem optans, regina mater attemptavit praevenire matrimonium Mariae et Sigismundi Luxemburgici et Ludovici Franciae principis Mariam in matrimonium dare sed deliquit. Anno 1385, Sigismundus Mariam in matrimonium duxit sed potestatem non assumpsit quia is Bohemiam iit.

Anno 1386, Carolus III Neapoli rex Mariam deposuit et Hungariae Croatiaeque coronarum cepit. Mox necatus est a hominibus Elisabethae. Anno 1386, Maria Elisabethaque Croatiam ierunt ubi Ioannes Horvatus Croatiae banus eas cepit. Elisabetha strangulata est sed Sigismundus Mariam liberavit et coronatus est.