Latinitas bona

Eligius Gonzalo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Eligius Gonzalo
Res apud Vicidata repertae:
Eligius Gonzalo: imago
Nativitas: 1 Decembris 1868; Matritum
Obitus: 17 Iunii 1897; Matanzas
Patria: Hispania

Officium

Munus: Miles

Memoria

Sepultura: Mausoleum in Honor of the Heroes of Cuba and the Philippines
Statua Eligii Gonzalo Matriti

Eligius Gonzalo (Hispanice: Eloy Gonzalo; 18681897) fuit miles Hispanicus, qui in Bello Cubano pugnavit et ob gestam suam cognomen "heros Cascorronis" (H: el héroe de Cascorro) accepit.

De vita et gesta Eligii[recensere | fontem recensere]

Eligius Gonzalo natus est Matriti 1 Decembris 1868. Anno 1895, is in contubernium 61 Mariae Christina exercitus Hispanici intravit, et missus est ad Cubam, ubi ad praesidium Portus Principis decretus est.

Die 22 Septembris anni 1896, comitatus seditiosorum 3 000 virum (Maximo Gómez et Calixto García ducibus) ad praesidium Hispanicum profectus est, et in vico Cascorrone appellato castra aedificaverunt, Hispanos opugnandi causa. Die 26 Septembris Hispani diremerunt praesidium seditiosorum diruere.

Gonzalo petivit comilitibus eos thoracem suum cum longo fune ligare, ut corpus defunctum recuperavissent si occisus fuisset. Ita is iniusse nocte ad praesidium Cubanorum admovit tacite cum scopleto et singula nassiterna cum petroleo. Tunc nassiternae ignem concepit, castra exploduit, et sane redivit ad praesidium Hispanicum. Postreris diebus, exercitus Hispanicus contubernium Gonzalo liberavit ab impetis Cubanorum.

Gonzalo pugnavit in bello Cubano ad mortem ob morbum, die 18 Iunii 1897. Hodie suum corpus in mausoleo Matriti cum aliis heroibus bellorum Cubae et Philippinarum iacet.

Nexus interni