Elias Buialsky
Obitus: 8 Decembris 1866; Petropolis
Patria: Imperium Russicum
Memoria
Elias Basilii filius Buialsky[1] (Russice Илья Васильевич Буяльский, tr. Il'ja Vasil'evič Bujal'skij; natus 6 Augusti 1789 in vico Vorob'evka nunc regionis Czernihoviensis Ucrainae, mortuus 20 Decembris 1866 Petropoli) fuit anatomus et chirurgus Russicus.
Anno 1814 studium suum Petropoli in Academia Medica Chirurgica complevit, ab anno 1821 professor ibidem fuit. Ab anno 1829 officina chirurgica instrumentali praefuit. Ab anno 1831 anatomiam plasticam docebat in Academia Artium, ubi anno 1842 academicus electus est. Fuit unus e conditoribus anatomiae topographicae in Russia. Eius Tabulae anatomico-chirurgicae[1] in multas linguas alias traductae sunt. Doctrinam suam de mutabilitate individuali condidit. Operationem resectionis maxillae atque methodum curationis aneurysmatum vascularium proposuit. Ad meliorationem instrumentorum chirurgicorum (e.g. iniectoris medici) contribuit. Fuit unus e primis, qui in Russia usus narcosis, transfusionis sanguinis et antisepticam introducerunt. Praeterea, methodum balsamationis atque methodicam anatomiae 'glaciali sculpturali' elaboravit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 Eliae Buialsky Tabulae anatomico-chirurgicae ([1], [2]) commemoratae sunt, e.g., in: Bulletin scientifique, vol. 2, p. 95; Allgemeine medicinische Central-Zeitung, vol. 22, p. 75; Visual resources from Russia and Eastern Europe in the New York Public Library, pp. 27, 220
Fons
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Eliam Buialsky spectant. |
Lexica biographica: • |