Coordinata: 45°47′40″N 24°08′54″E / 45.794523°N 24.148207°E / 45.794523; 24.148207 (Holy Trinity Cathedral)

Ecclesia cathedralis orthodoxa Cibiniensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Orthodoxorum Cibiniensium ecclesia metropolitana, hieme

Ecclesia cathedralis orthodoxa Cibiniensis (Dacoromanice: Catedrala Mitropolitană din Sibiu) invenitur in Via Metropoleos medio in Cibinio in Transilvania, Dacoromania. Anno 1906 fanum Sanctae et individuae Trinitati consecratum est.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Cibinii non solum episcopus Protestantium sed etiam metropolita ecclesiae Dacoromanicae orthodoxae sedem suam habet. Eius residentia in aedificio saeculi XIX sarta et tecta conservatur, ubi antea Palatium Todalagi fuerat. Insuper intrinsecus seminarium theologicum, pars Universitatis Cibiniensis a Luciano Blaga nominatae, institutum est.

Adversus eas aedes est fanum centrale orthodoxorum Transilvanorum quod facile tholo valde bela cognoscatur. Episcopus Andreas Șaguna structionem faciendam esse proposuerat, quamquam delubrum hodiernum metropolita Todalagi Ioanne Metianu confectum est. Id factum est cum Franciscus Iosephus rex Hungariae esset, ut tabula ad introitus parietem affixa indicat. Architecti Vergilius Nagy et Iosephus Kammer Aquinco orti quattuor tantummodo annis opus erexerunt: ibi alludebant et in genus florale et in Ecclesiam Sanctae Sophiae Constantinopolitanam. Navis centralis cum concameratione turres duas habet.

Imagines maxime veteres ab Octaviano Smighelschi confectae sunt, cum alias anno 1957 Ioannis Koeber addiderit; omnibus videlicet legibus orthodoxis de internis ecclesiarum pingendis obtemperant. Opera autem musiva Monaci exarabant.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam cathedralem orthodoxam Cibiniensem spectant.