Dylan Teuns

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Dylan Teuns ante cursum Lovanii Belgii anno 2015 habitum.

Dylan Teuns (natus 1 Martii 1992) est professionalis birotarius Belgicus via certationis peritus, qui hodie pro manu Bahrain–Merida UCI WorldTeam cursu certat.[1]

Vita[recensere | fontem recensere]

Teuns, Diest in vico in Brabantia Flandrica natus, hodie Halen in oppido Limburgi habitat. Primum munus stagiarii pro manu BMC anno 2014 sustinuit, antequam in principalem manum temporis 2015 ascriptus est.[2] Anno 2016 in Circuitu Hispaniae,[3] annoque 2017 in Circuitu Italiae certavit.[4] Post quattuor annos pro BMC certans, se cum manu Bahrain–Merida tempore 2019 consociavit,[1] et mense Iulio in indice competitorum in Circuitu Franciae inscriptus est,[5] ubi die 11 Iulii stationem sextam, cursum montanum apud La Planche des Belles Filles confectum, vicit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "Bahrain Merida Pro Cycling Team". Merida Bikes. Merida Industry Co., Ltd. .
  2. Windsor, Richard (17 Decembris 2014). "BMC announces 2015 squad, with eight new signings" .
  3. "71st Vuelta a España". ProCyclingStats 
  4. "2017: 100th Giro d'Italia: Start List". Pro Cycling Stats .
  5. "2019: 106th Tour de France: Start List". ProCyclingStats .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Dylan Teuns spectant.