Drew Barrymore

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Drew Barrymore
Res apud Vicidata repertae:
Drew Barrymore: imago
Nativitas: 22 Februarii 1975; Culver City
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Drew Blythe Barrymore

Officium

Officium: Legatus
Munus: actor, film actor, Moderator cinematographicus, film producer, voice actor, Scriptor, Autobiographus, television actor, ostentatrix, Legatus
Patronus: Consociatio Nationum

Familia

Genitores: John Drew Barrymore; Jaid Barrymore
Coniunx: Tom Green

Memoria

Laurae: Golden Globe Award
Barrymore Berolini anno 2014.

Drew Blyth Barrymore (nata in Culver City Californiae 22 Februarii 1975) est actrix Americana necnon moderatrix cinematographica et scriptrix.

Primum in pellicula partes egit anno 1982, cum tantum 7 annos nata esset, in pellicula E.T. the Extra-Terrestrial Stephani Spielberg. Drew fuit, quod Anglice "child star" dicitur, quod sive puerum sive puellam significat iam famam magnam consecutum. Nuper saepe in comoediis romanticis agit, ut puta in The Wedding Singer (anno 1998) et 50 First Dates (2004) cum Adam Sandler, atque in Music and Lyrics (2007) cum Hugo Grant. Ab anno 2005 usque ad 2013 etiam in serie animata Family Guy voce sua partes egit. Anno 1995 se nuda in periodico Playboy praebuit.

Drew Barrymore est nepos Ioannis Barrymore histrionis.

Pelliculae selectae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]