Family Guy

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Family Guy (titulus Anglicus, scilicet "Vir familiae" seu "Paterfamilias") series televisiva Americana satirica est picturarum animatarum. A Seth MacFarlane creata, atque in CFA ab Fox Broadcasting Company distributa et transmissa ex 1999 ad 2002 et 2005 ad diem hodiernum (2010). Nunc iam series octo tempora numerat.

In episodiis huius seriei primas partes agit Americana familia ipsa Griffina mediocris quinque capitum quae oppidum Quahog habitant. Familia Griffin est Petrus (Peter) paterfamilias, Ludovica (Lois) uxor, filii Stephanus (Stewie) et Christianus (Chris), filia Margarita (Meg) et canis Brianus (Brian).