Domus coronae aureae (Erfordia)

Latinitas bona
E Vicipaedia
Domus in Foro piscatorio Erfordiensi, nr 6

Domus Coronae aureae (Theodisce: Haus zur Güldenen Krone) inter pulcherrima aedificia Fori piscatorii Erfordiensis est.

Functiones[recensere | fontem recensere]

His in aedibus inde ab anno 1615 statio cursualis principum Thurn et Taxis inveniebatur; postea venerunt negotiatores isatidis tinctoriae. In lacunaribus internis conservabatur pictura in tignis generis Gothici exeuntis et Renati: item captant oculus visitatorum trabes in transitum a Foro piscatorio in domus aream interiorem. Annis 1912 et 1990 casa haec renovata est. In fronte bene legi potest annus quo omnia mutata sunt, i.e. annus 1488. Sed etiam post - annis 1541 et 1564 - mutationes fiebant. Nucleus autem domus in saeculi XIII statu restabat usque hodie.

Casa contigua[recensere | fontem recensere]

Ad laevam manum caupona typica Thuringiensis "Ratskeller" erat, quam urbs anno 1477 emerat. Hodie thermopolium simplex est. Nomen domus huius anni tenus "Zum Lauenstein". Ibi etiam cervisia aliena (e.g. ex urbe Saxonica Torgaviae) vendere licuit. Propter statum caducum ruinosumque anno 1995 frons et muri nonnulli reusurpari potuerunt. De antiquioribus temporibus testimonium perhibent in thermopolii cella conclavia camerata quae vocantur "Torgau-Gewölbe" atque "Lauenstein-Tunnel". In pedeplanis usque annum 2010 scriptoria administrationis publicae municipalis erant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]