Domus ad Molam alatam

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Domus ad Molam alatam Erfordiae
Introitus ad habitaculum Tyli Saxonis

Domus ad Molam alatam (Theodisce: Haus Zur Windmühle) inter permulta aedificia divitum media in Erfordia sita numerari potest (in via Omnium sanctorum/Allerheiligenstraße nr 6). Hodie ibi sarta et tecta servatur Conservatorium municipale.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Aedes anno 1560 constructae sunt super cellas antiquas et i.a. senatori urbano Heriberto Nacke habitationi erant. Annis ab 1982 ad 1987 restauratae sunt. Domui porta genere renato notissima est, cuius muri rotundati sunt ad carpenta facilius recipienda. Fenestris margines perpulchrae sunt. Intrinsecus sunt ornamenta apud ianuas venusta anni 1623 et conclave cum tignis ingentibus.

Culturalia[recensere | fontem recensere]

In area interna saepe eventus culturales fiunt (e.g. dantur subdialia spectacula). Convervatorium municipale, cui 2400 discipulorum et 100 instructores sunt, etiam hic sedem habet. Functio domus multiplex erat: aliquando cerevisiam fabricaverunt vendideruntque. De hoc testimonium perhibent foramina duo ad portam principalem, quo fasces stramineae ad indicandam dispositionem cerevisiae recentis. Insuper vociferantes qui Theodisce Bierausrufer nominantur ad singulas casas ibant praeconia factum. Talia foraminia in multis domibus Erfordiensibus spectare potes.

Tylus Saxo vicinus[recensere | fontem recensere]

In finitima domu viae Turnierstraße nr 17 scurra Tylus Saxo habitabat, cum Erfordienses ludibrio haberet. Quo duceris trans portam ferro fuso; hic inde ab anno 1887 logia massonica quaedam sedem habet.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]