Domine

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Domine (vel domina) est appellatio Latina verecunda. Obvios, si nomen non succurrit, 'dominos' salutamus, ut Seneca in tertia ad Lucilium epistola dicit[1].

Cum voco te dominum, noli tibi, Cinna, placere:
Saepe etiam servum sic resaluto tuum, —

Martialis addit[2].

In Latinitate Christiana eadem, ut Dei appellatio, facta est, quod in multis linguis recentioribus servabatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. et epistolam 104,
  2. V 57. Cf. VI 88 et Suetonii vitam Claudii, 21.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]