Roman numeral 10000 CC DD.svg

Dolly Parton

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Dolly Parton praemium Liseberg Applause anno 2010 accipit.

Dolly Parton (nata 19 Ianuarii 1946) est cantrix, compositor carminum, multi-instrumentalista, choragus phonodiscorum, actrix, auctor, negotiatrix, et humanitarista Americana, quae plerumque operá musicae rusticae datá innotuit. Postquam bene res gestas propter carmina pro aliis composita habere coepit, Hello, I'm Dolly, suum primum album musicum, anno 1967 divulgavit. Bene res gestas reliquis annis decennii 1960 continenter habuit, ambo sola et in serie alborum cum Porter Wagoner factorum. Fastidium venditionis annis 1970 fiebat, annisque 1980 persistebat. Sua alba annis 1990 tam bene non vendebantur, sed bene res gestas iterum novo millennio habuerit, atque ex anno 2000 alba phonodiscorum pro nonnullis societatibus negotialibus divulgavit, Dolly Records, negotio suo, non excluso.

De vita[recensere | fontem recensere]

Photo of the entrance to Dollywood
Aditus vehicularis ad locum Dollywood prope Pigeon Forge.
Parton anno 1977.
Cum Roberto Corker, senatore Tennesiensi, mense Septembri anno 2009.

Nata est Dolly Rebecca Parton die 19 Ianuarii 1946 in casa unius conclavis ad ripas fluvii Little Pigeon prope Pittman Center Tennesiae, commune minutum in Sevier Comitatu in Magnis Montibus Fumosis Tennesiae Orientalis.[1] Dolly est quarta e duodecim liberis, matre Avie Lee Caroline (nata Owens; 1923–2003), patre Roberto Lee Parton (1921–2000). Pater, Lee usitate appellatus, in montibus Tennesiae Orientalis laborabat, olim sharecropper? et tum suum praedium parvum terrasque curans. Etiam varios quaestus minores faciebat, paupertatis causá. [2][3] Legere non poterat.[4]

Plus quam tria milia carminum composuit. Stella nonnullarum pellicularum et programmatum televisificorum est. Insigne Artium Nationale ei anno 2006 concessum est. Novem praemia Grammy et permulta praemia honoresque alios accepit.

Libri editi[recensere | fontem recensere]

  • Just the Way I Am: Poetic Selections on Reasons to Live, Reasons to Love and Reasons to Smile from the Songs of Dolly Parton (1979)[5]
  • My Life and Other Unfinished Business (1994)[6]
  • Coat of Many Colors (1996)[7]
  • Dolly's Dixie Fixin's: Love, Laughter and Lots of Good Food (2006)[8]
  • I Am a Rainbow (2009)[9]
  • Dream More: Celebrate the Dreamer in You (2012)[10]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Schmidt 2017.
  2. "Daddy's Dinner Bucket: Mr. Lee Parton". DollyParton.com .
  3. Parton 1994.
  4. "Dolly Parton: 'I fight illiteracy for my father'". Belfast Telegraph. 3 Novembtis 2016 .
  5. (English) Just the Way I Am: Poetic Selections on "Reasons to Live, Reasons to Love and Reasons to Smile" from the Songs of Dolly Parton. Blue Mountain Press. 1979. ISBN 978-0883960431 .
  6. results, search (1 Octobris 1994) (English). Dolly: My Life and Other Unfinished Business. HarperCollins. ISBN 978-0060177201 .
  7. Parton, Dolly (18 Ianuarii 1996). Coat of Many Colors: Dolly Parton, Judith Sutton: 9780064434478: Amazon.com: Books. ISBN 978-0064434478 .
  8. "Dolly's Dixie Fixin's: Love, Laughter and Lots of Good Food". Viking Studio .
  9. "I Am a Rainbow" (English). G.P. Putnam's Sons. 2009 .
  10. (English) Dream More: Celebrate the Dreamer in You. Riverhead Books. 5 Novembris 2013. ISBN 978-1594631313 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Dolly Parton spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Dolly Parton spectant.

De hoc homine in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)