Latinitas nondum censa

Lingua Dolganica

E Vicipaedia
(Redirectum de Dolganice)
Jump to navigation Jump to search
Lingua Dolganica
Долган тыла
Taxinomia:
lingua divisionis Iacuticae familiae Turcicae (linguis Altaicis saepe tributae)
Locutores: 1054 (anno 2010)
Sigla: 1 , 2 , 3 dlg
Status publicus
Officialis Districtus Taimyrensis territorii Crasnoiarensis Russiae
Privata Russia
Litterae: Litterae Dolganicae
Scriptura: Cyrillica
Procuratio:
Tabula regionum divulgationis linguarum Iacuticae (caerulea) et Dolganicae (viridis)

Lingua Dolganica[1] est lingua gentis Dolganorum, ad gregem Iacuticam familiae Turcicae pertinens. Interdum ut dialectus linguae Iacuticae habetur, nam Dolgani gens Iacutica est initio saeculi XIX ab Iacutis separata et cum Evenkis et Russis indigenis permixta. 1054 homines anno 2010 Dolganice loquebantur. In districtu Taimyrensi territorii Crasnoiarensis Russiae statum linguae populi indigenae habet et in ludis litterarum ediscitur. Abecedarium Dolganicum primum anni 1933 compositum erat. Post Bello orbis terrrarum secundo abecedarium litteris Cyrillicis utens in libro carminum Ogdo Aksënovae[fr] primum apparuit et post annum 1984 stabilitum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marci Stachowski Lexica Dolganica = Dolganischer Wortschatz, Cracoviae 1993; cf. binomen Aphytocerus dolganicus.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Убрятова Е. И. Язык норильских долган. Novosibirsci 1985. (Russice)
  • Stachowski M. Dolganischer Wortschatz. Cracoviae 1993. (Theodisce)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!