Disputatio Usoris:Zaccharias

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Zaccharia!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle! --Rafaelgarcia 22:28, 18 Iulii 2008 (UTC)[reply]

plus salutationis[fontem recensere]

Ioscius suo amico Zacchariae sal.

Gaudeo te rationem creasse apud nos, et valde expecto conlationes tuas futuras.

Adhuc autem sunt a me tibi nonnulla monenda vel potius suadenda:

  • Si vis in historia cuiusquam paginae nomen tuum includatur, fortasse proderit imprimere "Tesseram meam inter conventa memento", vel ad minimum memento tu ipse aperire conventum. (ecce http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Edmundopolis&action=history : non video Zacchariam, sed IP inscriptionem ignotam! Aio!)
  • In numeris scribendis, SI utimur, ergo   adhibendum est loco ",". (eg 730  372 vel 730  372, nec 730,372.)
  • Non omnes consentiunt de orthographia "recta", sed nihilominus, mos est scribere primum verbum omnium sententiarum maiusculis litteris.

Iterum dico me gavisum sum adventu tuo, et gestio legere commentationes de patria plures CANADIA tua =P

In fide amicitiaque.

--Ioscius (disp) 20:33, 19 Iulii 2008 (UTC)[reply]