Disputatio Usoris:Turpilius Morologus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Salve, Turpili!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!


-- Andrew Dalby (disputatio) 14:33, 8 Augusti 2022 (UTC)Reply[reply]

Quomodo vicificare?[fontem recensere]

Fortasse tibi utile erit scire quomodo pagina biographica, aut imperfecta aut "vicificanda", modo simplici augeri potest. Paginis omnibus Vicipaedicis necesse est fons externus fidei dignus. Si pagina imaginem non habet, perutile est imaginem addere. Sicut iam scis, si nexus interni carent, utle est nexus addere.

Vide, s.t.p., id quod feci in pagina "Swithunus". Tu iam nexus internos effecisti. Ego {{Capsa hominis Vicidata}} ad caput paginae inserui -- id quod saepissime imaginem addit, inter alias res. Rubricam == Nexus externi == ad pedem addidi, sub quo {{Fontes biographici}} scripsi -- id quod saepissime fontes encyclopaedicos invocat. Post labores tuos meosque, licuit rubricam {{Vicificanda}} delere! Feci!

Id potes temptare in omnibus paginis biographicis. Si "Capsa" et "Fontes biographici" nihil praebent -- id quod rarissime accidit -- eas res simipliciter delere oportet. Nihil perditur.

Gratias agimus propter edita tua. Andrew Dalby (disputatio) 08:36, 12 Augusti 2022 (UTC)Reply[reply]