Disputatio Usoris:Polysyndète

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Polysyndete!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

-- Andrew Dalby (disputatio) 10:19, 2 Ianuarii 2023 (UTC)[reply]

De ordine rerum[fontem recensere]

Salve, Polysyndète! Tibi gratias ago propter paginas plures de communibus Francicis a te motas, ad nomina Latina a te reperta. Optime agis! Perge!

S.t.p. ne inconsulte mutes ordinem rerum in his paginis: nostra regula iam diu per consensu instituta (vide VP:Ordo) est nexus internos externosque post alias res omnes ad pedem paginae imponere. Certe in aliquibus paginis malum ordinem reperimus, et in istis paginis ordinem recensere necesse est (id quod, inter res alias, nonnumquam facio ego). Hac ratione in eas quinque paginas, ubi heri ordinem mutavisti, editionem tuam recensui. Andrew Dalby (disputatio) 09:37, 9 Februarii 2023 (UTC)[reply]

Salve Andrew! Gratis! Vicipaedia sum novus Latinus. Scripsi hoc ordine; I. notae, II. nexus interni III.nexus externi. sed aliquis mutavit ordinem; I. nexus interni, II. notae, III. nexus externi. Ita me fefellit et paginas quas mutaveram correxit. Omnes excusationes meas! Polysyndète (disputatio) 20:37, 9 Februarii 2023 (UTC)[reply]

De consuetudinibus Vicipaediae[fontem recensere]

Salve iterum, Polysyndète! Atque iterum gratias tibi ago propter paginas plures, quas, iam diu inceptas, nemo usque adhuc nominibus Latinis rubricaverit. Spero te paginas plures corrigere et augere fore.

Te monere debeo: omnibus, qui apud Vicipaediam scribant, necesse est cum aliis collaborare. Communitatem internationalem constituimus. Sicut omnes qui his diebus Latine loquuntur, multilingues sumus per necessitatem, sed hoc commune habemus: linguam Latinam nostram. In paginis disputationis nec linguas nec nationalitates nec personas vituperare solemus, sed verbis urbanis de rebus encyclopaedicis colloqui. Andrew Dalby (disputatio) 15:28, 26 Februarii 2023 (UTC)[reply]