Disputatio Usoris:Luca P

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Luca!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

-- Andrew Dalby (disputatio) 09:05, 20 Augusti 2009 (UTC)[reply]

De nominibus Italicis[fontem recensere]

Vidi, amice Luca, id quod Neandro scripsisti. Abstine paullisper, s.t.p., a correctionibus, ob hanc rationem: error venit (ut mihi apparet) ab emendatione recentissime ab Achillo facta in formula Formula:Commune Italianum. Credo confectores illius formulae genitivum, minime gentilicium, voluisse ... sed nescio! Debemus fortasse apud Disputatio Formulae:Commune Italianum disputare?

I saw what you wrote to Neander, Luca. Please wait a little before making more corrections, for the following reason: I think the mistake arises from Achillus's recent change to Formula:Commune Italianum. I believe the original makers of the formula intended this item to be "genitive", not "name of inhabitants" ... but I'm not sure! I think we need to discuss this at Disputatio Formulae:Commune Italianum. Andrew Dalby (disputatio) 09:05, 20 Augusti 2009 (UTC)[reply]

Da veniam, Luca. Erravi. Andrew Dalby (disputatio) 19:47, 20 Augusti 2009 (UTC)[reply]