Disputatio Usoris:Dekersas

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Dekersas!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

-- Andrew Dalby (disputatio) 11:23, 13 Februarii 2012 (UTC)[reply]

De titulis Latinis[fontem recensere]

Gratias ago ob additamenta tua. Regula nostra est: "Non fingimus". Si verbum Latinum non exstat, utimur verbo vernaculari, translitterationi internationali. Igitur, si fontem non citas pro Chuangae, pagina ad nomen idoneum movebitur, fortasse Zhuang.

Thanks for your contributions. Our rule is: "We don't invent." If there's no Latin word, we use the local word in international transliteration. So, if you can't cite a source for Chuangae, the page will be moved to the most suitable name, probably Zhuang. Andrew Dalby (disputatio)