Disputatio Usoris:Ammonius~lawiki

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Ammoni!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!--Xaverius 12:28, 1 Novembris 2008 (UTC)[reply]

De numeris Romanis[fontem recensere]

Xaverius Ammonio s.p.d. In pagina Frederici regis Borussiae numeros Romanos annis usui es, sed mos vicipaediae est anni cum numeris arabicis scribere. potesne eos in numeros arabicos mutare? Gratias agimus. Cura ut valeas--Xaverius 14:25, 1 Novembris 2008 (UTC)[reply]

Salve Xaveri! Gratiam tibi ago pro admonitione tua. Mutavi numeralia in arabicum, ut proposuisti; tamen quaeso quam ob rem morem antiquum in numeris Vicipaedia latina non adipiscatur? Essetne multo pulchrius stylo moderno? --Ammonius 14:42, 1 Novembris 2008 (UTC)[reply]
Nescio, Ammoni. Vere dicam cum Romae fueritis, Romano vivite more et, si vis, haec est regula.--Xaverius 22:29, 1 Novembris 2008 (UTC)[reply]

Etiam te suadeo, cur non haec formula ({{nuntii latine placent}}) in pagina usoris tua ostendas?--Xaverius 22:34, 1 Novembris 2008 (UTC)[reply]

Gratias tibi. haec formula valde mihi placet. addam eam paginae meae. Vale & bona nox, --Ammonius 23:15, 1 Novembris 2008 (UTC)[reply]

De nominibus paginarum mutandis[fontem recensere]

Salve, Ammoni! Si vis nomen paginae mutare, debes optioni Movere uti, quem vides ad caput paginae. Est facilior! Minime debes paginam vacuare et alibi "past"are, quia hoc modo historiam paginae perdimus. Andrew Dalby (disputatio) 19:40, 1 Novembris 2008 (UTC)[reply]

Salve Andrew! Excusa precor! Optionem quam describis etiam quaesivi neque inveni in hac pagina (iam novi eam de aliis vicipaediis). Quam ob rem paginam modo compliciori transtuli quod me ipsum paenitet. Vale! --Ammonius 19:51, 1 Novembris 2008 (UTC)[reply]
Addo laudem de pagina Friderici II Borussi admeliorata. Macte! Andrew Dalby (disputatio) 20:43, 1 Novembris 2008 (UTC)[reply]
Gratiam tibi ago pro laude tua! Vere iuvat scribere latine plusque iuvat cum aliis latine colloqui. --Ammonius 20:58, 1 Novembris 2008 (UTC)[reply]

Your account will be renamed[fontem recensere]

03:12, 18 Martii 2015 (UTC)

Nomen novum tributum est[fontem recensere]

09:23, 19 Aprilis 2015 (UTC)