Disputatio Usoris:Ailamnos

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Ailamne!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

-- Andrew Dalby (disputatio) 16:03, 23 Iunii 2023 (UTC)[reply]
Salve, Andrea! Gratias tibi ago de hac salutatione, etiamsi mense Martio iam discussionem de usu vocabulorum 'angiospermae' (loco 'plantarum florentium') iam habuimus. Nexus quod misisti perlegam. Ego botanicus sum atque cantor in ecclesia ubi Latine liturgia celebratur, propter quas causas Latine fere quotidie utor, sed lingua haec haud classica, potius moderna est. Spero me autem contributa utilia ad Vicipediam additurum, quae si opus sit benigno oculo corrigas. Ailamnos (disputatio) 18:34, 24 Iunii 2023 (UTC)[reply]
Salve iterum, Ailamne! Paginas movere potes quando ad caput fenestrae in verbum "Plus ↓" imprimis; deinde in "Movere" imprimis. Necesse est, in illa nova fenestra, nomen novum inscribere et rationem addere (e.g. ars grammatica; orthographia; nomen fonte confirmatum). Andrew Dalby (disputatio) 15:00, 21 Iulii 2023 (UTC)[reply]