Disputatio Usoris:Товарищ герцог Мальборо

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Salve, Товарищ!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!


-- Andrew Dalby (disputatio) 14:57, 11 Novembris 2017 (UTC)

Commenta tua[fontem recensere]

In pagina disputationis IacobiAmor mihi commenta direxisti, quibus hic respondere conor.
  • "Ubi est linguá Latiná in historia huius linguae?"
Lingua Latina classica (quá hic scribimus) saeculo 1 a.C.n. exeunte floruit. Illa lingua usque hodie scriptis eruditis, ritualibus, scientificis adhibetur.
Casum ablativum declinationis primae licet notis diacriticis scribere ( sive loco -a) sed non necesse est.
Intellego hanc phrasam vestram, sed estne libella cognitionum meae in Latina (cum signo macron :) ) mala?Товарищ герцог Мальборо (disputatio) 14:05, 12 Novembris 2017 (UTC)
Bona et tironibus utilissima. Talia signa et in lexicis dictionariisque saepe reperimus. Andrew Dalby (disputatio) 15:18, 12 Novembris 2017 (UTC)
Volo scire bene Latinam. Intellego semper bene parvas vestras phrasas et item possum scribere opera in hac encyclopaedia.Товарищ герцог Мальборо (disputatio) 18:23, 12 Novembris 2017 (UTC)
  • "Non videbam haec verba in libro."
De quo libro loqueris nescio.
Ille liber est de histοria Latinae.Товарищ герцог Мальборо (disputatio) 14:05, 12 Novembris 2017 (UTC)
  • "Videbam tantummodo alternationem diclinationis tertiae."
De alternatione errores/erroros nihil scio. Sicut iam tibi dixi, mea mente erroros error est. Andrew Dalby (disputatio) 12:46, 12 Novembris 2017 (UTC)
Diclinatio tertia archaica fuit, amice mi.Товарищ герцог Мальборо (disputatio) 13:55, 12 Novembris 2017 (UTC)

de imaginibus[fontem recensere]

O socie dux Marlboriensium, Vicipaedia Latina imagines capere potest solum in Vicicommuniis (викисклад) sitas, non in aliis vicipaediis (ut ecclesiae Sarubincensis photographema). Heu. 95.28.182.232 21:40, 22 Ianuarii 2018 (UTC)