Disputatio:Tructa modo Navarreno

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De nomine[fontem recensere]

Nescio nomen verum huius piscis. Estne tructa, trutta aut oncorhynchus? --Xaverius 21:03, 16 Novembris 2009 (UTC)

De Aimerico Picaudo[fontem recensere]

Haec verba "Hic cibus iam ab Aimerico Picaudo in codice Calixtino descriptus est" e pagina delevi quia confirmare non possum. Textum Libri peregrinationis hodie perlegi: ibi quattuor pisces cap. vi enumerantur, sed non tructa. Textum Latinum hic, versionem Francogallicam hic habes. Sunt multi mythi gastronomici in interrete, sed, si quis textum reperire potest, licet sententiam restituere! Andrew Dalby (disputatio) 21:57, 16 Martii 2020 (UTC)

The identification of the trout is a clue. Oncorhynchus mykiss is a farmed species of modern Spain, but it comes from the Pacific, and had certainly not yet been introduced when Aimeric Picaud was writing! Andrew Dalby (disputatio) 20:32, 20 Martii 2020 (UTC)

Lemma[fontem recensere]

Pro Tructa modo navarro, fortasse melius Tructa modo Navarrensi? IacobusAmor (disputatio) 23:16, 16 Martii 2020 (UTC)

Ita, vel modo Navarreno. Lesgles (disputatio) 15:47, 17 Martii 2020 (UTC)
Modo Navarrano? IacobusAmor (disputatio) 16:51, 17 Martii 2020 (UTC)
Sed adiectivus usitatissimus est navarrus, nonne? Fortasse navarrensem vidi, sed nunquam legi navarrenum...--Xaverius 23:23, 20 Martii 2020 (UTC)
"Navarrus -a -um" nunquam vidi, sed de verbis tuis non dubito! "Navarrenus" per Google e fontibus Latinis ante paginam motam confirmavi. Si autem "Navarrus" praefers, s.t.p. iterum move, mi Xaveri! Andrew Dalby (disputatio) 09:54, 21 Martii 2020 (UTC)
Enimvero abunduntia formarum est. In libris Google reperio "rex Navarrenus", "rex Navarrus", "rex Navrrensis", "rex Navarraeus", "rex Navarreus" (sed saepissime "rex Navarrae"). Quod ad incolas attinet Du Cange suggerit "Navarii" ("les Navarrois") et "Navarreni, Navarrenses" (usus particularis: "qui partibus regis Navarrae adhaerebant contra Carolum V"). In Lexico Latinitatis medii aevi Alberti Blaise video "Navari (Navarri, Navarreni, Navarrenses), habitants de la Navarre". Lesgles (disputatio) 15:42, 23 Martii 2020 (UTC)