Disputatio:Syndroma impostoris

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Bavarese, equidem syndroma, -ae scripsi, quia a Graeco συνδρομή mutuatum est. Nil admirari per se, si postea per analogiam ut diploma vel sacoma declinatum est. Neander (disputatio) 18:48, 13 Martii 2019 (UTC)[reply]

Neander, confisus σύνδρομα,ατος vocem veteris linguae Graecae esse, legens "hac syndroma" miratus sum magisque etiam, cum repperi vocem Latinam syndroma,atis non fuisse ante 18 saeculum. Sed tum, doctus responsis ad voces "Mandragora" vel "Mandragoras" pertinentibus, vocem syndroma quoque usui moderno adaequandum esse putavi. Si modo Balhorn (ut theodisce dicere solemus) feci, des quaeso veniam. --Bavarese (disputatio) 17:36, 14 Martii 2019 (UTC)[reply]
Errorem non commisisti, o Bavarese. Ego autem "syndroma, -ae" figuram proposui arbitratus fieri posse, ut Cicero, si hoc vocabulum Graecum latinizare voluisset, in hanc rationem scribendi decucurrisset. At apud antiquos haec non inveniuntur. Neander (disputatio) 14:41, 15 Martii 2019 (UTC)[reply]