Disputatio:Sonata clavili 21 in C maiore, op. 53 (Beethoven)
Pro clavile
[fontem recensere]Etsi facile sit imaginari, pro idem valere atque Angl. for, Theodisc. für, etc., eiusmodi congruentiam raro habemus. Si "sonata pro clavile" dicatur, pro nullum intellectum conventionalem ad phrasin conferat, quamquam, quae dictio affectetur, sane per Anglicum sermonem coniectari potest. Latine vero potius dativo usi "sonata 21 in C maiore clavili (scripta)" dicere possumus, ut etiam apud Vilborgium suadetur. An quis fonte fide digno pro phrasin confirmare potest? Neander (disputatio) 15:48, 3 Decembris 2018 (UTC)
- Pro instrumentis (1635)? IacobusAmor (disputatio) 17:56, 3 Decembris 2018 (UTC)
- Sonata pro tabula ab Henrici Ignatii Francisci Biber (circa 1670)? IacobusAmor (disputatio) 17:39, 3 Decembris 2018 (UTC)
- Interludia musica pro orchestra (1779)? IacobusAmor (disputatio) 17:45, 3 Decembris 2018 (UTC)
- Theodisca utor lingua materna, ergo germanismum veritus verecundor pro eodem sensu dicere ac für/for. Mea opinione ita scribere solum oportet, si pro für/for mutatis mutandis etiam contra dici potest, e. g. contionari pro foedere aut contionari contra foedus. Alia res sit sane latinitas dubia compositorum operum musicorum; qui per saecula missas pro vocibus (aliquibus) comitante organo conscribunt. (Raro lego etiam ad voces ...) Egoquidem in paginis nostris nonnumquam scripsi dativo usus vel gerundivo secundum exemplum Caroli Orff in suis Carminibus Buranis, quo loco legimus Carmina Burana: Cantiones profanæ cantoribus et choris cantandæ comitantibus instrumentis atque imaginibus magicis. --Bavarese (disputatio) 18:39, 3 Decembris 2018 (UTC)
Utar dativum casum vel gerundivum in titulis paginarum ad brevitatem efficiendam. Vide disputationem "Sonata 29 Beethoven". Iacobus titulum "Sonata pro clavile 29 (Beethoven)" suasit, quamquam "clavile" est nominativus et "pro" ablativum verbum sumit. Rex tremendae majestatis (disputatio) 22:45, 3 Decembris 2018 (UTC)