Disputatio:Sequentiatorium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De <<archiviorum[1] = Technice et anglice: "file">>[fontem recensere]

More vicipaediano, nonne est Anglicum "file" Latinum fasciculus? IacobusAmor 13:08, 2 Iunii 2011 (UTC)

Ummm... bene, in quale vocabulum immutabo ?
...me miserum, traductionem "file" termini in latinum incertam esse videtur !
Quale consilium das tu, Iacobe ? --Vuott 11:19, 13 Iunii 2011 (UTC)
Hic semper usi sumus "fasciculo," semperque me displicuit. Equidem soleo dicere "documentum." Plurimi utique dicunt scapum aut plicam, sed mea quidem sententia haec verbia melius pro "folder" stant. Sicui rei "fasciculus" aptum sit, hoc sane item sit "folder," ut oppinor. --Iustinus 18:25, 13 Iunii 2011 (UTC)
Salve Iustine. Si vocabulum anglicum "File" nobis videtur difficile transduci esse, hoc casu oportet nos vertere ad hodiernas neolatinas linguas, ut illuminemur atque consilium consequamur, cum illae linguae latinae historicus auctus per saecula sint. Analyse acta, vocabulorum congruentium cum anglico verbo "File" habemus:
  • ex hispanico: "Archivo" et "Fichero informatico";
  • e francico: "Ficher";
  • e dacoromanico: "Fişer".
  • ex italiano: "File" (sicut anglicum verbum), ergo nostra non interest nunc.
Omnia ista vocabula significant idem verbum anglicum: "File-card", sed etiam "archives". In lingua latina "file card" proxime est "scida" et "scheda". Abhinc circiter annos quadraginta Italiane "scheda perforata" (lat.: Scida perforata) dicebatur, cum "file" illo tempore parva pagina perforata esset.
File est quod informationes et iussa continet. Informationes generaliter in scida/scheda continentur. Ergo "informaticum File" mihi videtur non (anglicum) "archives" esse, cum "archives" est locus aut res continens multa "File", pluria documenta. Sic nomen fasciculus mihi videtur magis multitudinem scidarum esse quam unae scidae. Namque, etimologice "fasciculus" nomen suam originem tahit a "fascis", id est: aliqua quantitas virgarum (fascis stramentorum et virgultorum, Hirt., B.G. 8, 15, 5). Sic "fasciculus" est "parva quantitas aliquarum iunctarum rerum". Et si "File" non esse multitudinem scidarum potest, vocabulum "fasciculus" non idoneum esse videtur.
De nomine "scapus". E vocabulum "Scapus chartarum", scapus est cylindrus circum quem charta volvebatur. ....sed est charta quae scripta, id est data et informationes, continet. Sic, "scapus" non idoneum esse vocabulum videtur. "Plica" oritur a verbo "plicare", id est: volvere. ...sed "plica" videtur vocabulum italianum (id est aliqua lingua neolatina) "Plico", quod est: "aggregatum chartarum convolutarum"... deinde, denuo "multitudo rerum" continentum data atque informationum; non una res continens multitudinem informationes et data. "Plica" etiam mihi videtur non idoneum nomen esse.
Ob explicata haec, nobis praeferendum est nomen "Scida" ? "File" = "Scida informatica" ? "Scida informatica: quae data digitalia informatica continet" ? "Aliqua paula charta virtualis digitalisque quae informationes et data informatica continet" ? - --Vuott 23:17, 14 Iunii 2011 (UTC)