Disputatio:Salus Publica Oralis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

non intelligibile![fontem recensere]

Medicos dentarios visito et res ibi actae/agendae mihi notae sunt. Linguam Latinam scio. TAMEN mixtio harum duarum rerum, ut in commentatione nostra apparet, prorsus aenigma magnum manet. Nam historiunculam quae ibi narratur non intellego cum saepius legere temptaverim. Parcite mihi! - Giorno2 (disputatio) 19:33, 8 Iulii 2022 (UTC)[reply]

Probe dicis, amice! Hic commentarius cum "Dental public health" congruere conatur. Confer:
Dental Public Health is a para-clinical specialty of dentistry that deals with the prevention of oral disease and promotion of oral health. Dental public health is involved in the assessment of key dental health needs and coming up with effective solutions to improve the dental health of populations rather than individuals.
Salus Publica Oralis proprietas est dentistriae quae agit de impeditione morbi oris et promotione sanitatis oris. Sanitas oralis publica in aestimatione clavium sanitatis oralis necessitates implicatur et ascendit cum solutionibus efficacibus ad meliorem sanitatem incolarum oralis quam singuli.
Sed grammatica Latina atrox videtur! Ecce: "of key dental health needs" = clavium sanitatis oralis necessitates. Mehercle! IacobusAmor (disputatio) 21:47, 8 Iulii 2022 (UTC)[reply]
Machina translatoria non sine intellegentia (artificiali) egit. "Sanitatis oralis necessitates" satis bene vertit ... usum autem vocabuli "key" obscurissimum esse censuit. Lingua Anglica re vera machinis difficilis est: qua ratione scientiae computatoriae periti linguas artificiales Fortran, Basic etc. olim construxerunt (eheu! si Latinum aut Esperanticum temptavissent ...?) Andrew Dalby (disputatio) 08:42, 9 Iulii 2022 (UTC)[reply]
Immo, pro "of health needs," sanitatis necessitates est falsum; rectum quidem erit sanitatis necessitatum. Sed nota bene hanc verborum constructionem omnino esse falsam aut saltem imparem: pro "in the assessment of health needs," fortasse quod attinet ad necessitates salutis aestimandas erit usitatius, fierique possunt aliae explicationes. ¶ Alia falsa res: ascendit cum pro "coming up with." Ha! IacobusAmor (disputatio) 11:51, 9 Iulii 2022 (UTC)[reply]
Quoad machinas translatorias addam hoc. Si talis machina sive in Esperanticum sive ex Esperantico convertit res saepissime optimas efficit. Interdum mihi visus est textus mechanice in Esperanticum conversus (e lingua mihi ignota) melior quam idem textus mechanice in Theodiscum conversus. Aurelius Tišljar, esperantista maximus Croaticus, anno 2014 in commentariis de WikiTrans dixit machinam translatoriam melius Esperanticum callere quam multi esperantistae: Lingvokvalito en WikiTrans estas multe pli bona ol lingvaĵo de granda plimulto de esperantistoj kiuj neniam bone lernis la lingvon. cf. hic Si ita se habet potest esse quod plures commentationes in Vicipaedia Esperantica intelligentia artificiali factae sunt, non sudore interpretum! - Giorno2 (disputatio) 14:43, 9 Iulii 2022 (UTC)[reply]