Vicipaedia Esperantica

E Vicipaedia
Vicipaedia Esperantica anno 2008 Roterodami ovanter accipitur.

Vicipaedia Esperantica (Esperantice Esperanta Vikipedio) editio est Vicipaediae lingua constructa Zamenhofiana. Quae versio die 15 Novembris 2001 fundata est, Carolo Smith auctore. In elencho omnium quoad nativitatem in loco undecimo stat.[1] Mutationes technicae, quae propter signa diacritica Esperantica necessariae erant, fecerunt ut in cunctis versionibus Vicipaediae abecedarium Unicodex praevalidum futurum esset.[2][3]

Inter omnes Vicipaediae species, Esperantica maxime inter gentes esse videtur.[4] Quoad linguas constructas omnes alias magnitudine multum superat.

Momentum maximum linguisticum[recensere | fontem recensere]

Iubilaeum Augusto 2014 de commentationum numero.

Vicipaedia Esperantica esperantistis totius orbis terrarum fontes de quibuscumque quaestionibus offert atque aperit. Insuper neologismos excudit, et identitatem lectorum ubique terrarum dispersorum corroborat. Multitudo autem commentariorum conversa est aliis ex linguis. Sodalitates Esperanticae, e.g. Universalis Societas Esperantica, E@I, Associatio Esperanticum docentium internationalis kaj ELiSo (Esperanto kaj Libera Scio) faciem Vicipaediae Esperanticae in altum tollunt, et in conventiculis homines in Vicipaedianis colendis erudiunt. Anno 2008 in Congressu Universali Roterodami celebrato, prima congressusa magnus Vicipaedianus habita est.

Die 10 Octobris 2023 in Vicipaedia Esperantica, commentarii 344.127 inveniebantur; symbolas suas continuatas dabant usores 309, administratores quattuordecim ordinem servabant. In loco XXXVI stat quoad commentationum numerum.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]