Disputatio:Polymerum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Libenter "polymerum" in formam masculinam transferre[fontem recensere]

Quamquam notio hodierna sine fonte fida, "polymerum" non neutrum, sed (μέρος) masculinum esse arbitror. Ergo libentius "polymerum" in "polymerus (chemia)" transferrem. Andreas Raether (disputatio) 07:42, 18 Maii 2019 (UTC)[reply]

Error meus; μέρος est n. [1]; Andreas Raether (disputatio) 07:46, 18 Maii 2019 (UTC)[reply]
Si linguam Graecam sequimur, solum reperio adiectivum πολυμερής, neut. πολυμερές, neut. plur. πολυμερῆ. Sic etiam Neograece. Sed in libris recentioribus adiectivum polymericum reperitur, quo fortasse substantivi more uti possumus, et quod usum Graecum minus offendit et Latine facilius declinatur. Lesgles (disputatio) 18:46, 18 Maii 2019 (UTC)[reply]
Gratiam, Lesgles, habeo. Andreas Raether (disputatio) 20:01, 19 Maii 2019 (UTC)[reply]

Notae[fontem recensere]