Disputatio:Persis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Indices geographici ad pagina Iraniae transferendi[fontem recensere]

Nexus intervici indicant hanc paginam tantum provinciam Iranicam Fars notare, non totam civitatem Iranicam. Aliquis tamen huic paginae indices urbium, regionum, fluminum, lacum etc. addidit, quos transferre velim ad Iraniae paginam. Quomodo hoc faciam ita ut non violem leges vicipaediae? --Fabullus 16:21, 4 Decembris 2008 (UTC)

Recte mones: multa in hac pagina ad Iraniam sensu lato relevant. Igitur potes delere quantum vis et in Iraniam pastare: potes in paginam disputationis Iraniae brevissime dicere id quod fecisti. Ita, ut credo, res satis nota erit. Andrew Dalby (disputatio) 17:09, 4 Decembris 2008 (UTC)
Indices geographici Iranici ab Usore 83.131.15.40 hora 22:46 die 5 Septembri 2007 facti nunc ad paginam Iraniae tranlati sunt. --Fabullus 18:39, 4 Decembris 2008 (UTC)