Disputatio:Lingua Corsica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Bene scriptum est apud nexus externos commentationis "Corsice" (quod est adverbium). Cur non et linguam Corsicam appellemus, cum nomen adiectivum "Corsicus, -a, -um" pluries inveniatur apud scriptores Latinos saeculi I a.C.n. et saeculi I p.C.n.? MARCVS (disputatio) 12:42, 31 Martii 2013 (UTC)

Hmm, nescio. Verbum substantivum "Corsus, Corsi" (i.e. homines huius insulae) pro certo recipiendum est. Adiectivum "Corsus -a -um" semel reperitur (Ovidius, Fasti 6.193, "Corsis ... aquis", fortasse metri gratia), "Corsicus -a -um" saepe. "Lingua Corsica" praefero ego. Andrew Dalby (disputatio) 13:53, 31 Martii 2013 (UTC)

Ego quoque dictionem "lingua Corsica" praefero, ut supra significavi. MARCVS (disputatio) 23:49, 31 Martii 2013 (UTC)

Dic, quaeso, quid agamus, egregie Andrea. "Lingua Corsica" in commentatione addamus? Titulum commentationis mutemus? MARCVS (disputatio) 12:11, 1 Aprilis 2013 (UTC)

Moveo, Marce. Tu commentationem emenda, si tibi placet. Andrew Dalby (disputatio) 13:30, 1 Aprilis 2013 (UTC)