Disputatio:Lingua Clingon

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Quomodo optime aptemus tlhIngan Hol (quod est Klingon in lingua ipsa) lingua nostrae? Dubito lingua Clingon optimum... Hoc tlh fictum est, a Marco Okrand, qui operam dedit studio linguarum Americae indigenarum, ut appellatur sicut tl in Nahuatl, ergo fortasse Lingua Tlingana? --Ioscius (disp) 01:44, 8 Aprilis 2008 (UTC)[reply]

Forsitan potest dici Lingua Klingona (tlhIngan Hol in lingua ispa)?--Rafaelgarcia 02:11, 8 Aprilis 2008 (UTC)[reply]
Non video rationem qua haereamus modo Anglice scribendi. Estne ratio? Ut dixi, fontem habemus quo aptemus tl linguae Latinae.--Ioscius (disp) 02:14, 8 Aprilis 2008 (UTC)[reply]
Litterae tl ab ineunte syllaba plerumque Latine fieri non potest. Vide fero, ferre, tuli, latum, ubi hoc latum est ortum in verbo *tlatum (pro *tulatum). Ergo Clingon recte est Lingon, et tlhIngan = Lingan. Nos autem verbum Tlingit iam habemus. Ergo, Tlingan est OK! Recte igitur: Lingua Tlingana? IacobusAmor 02:23, 8 Aprilis 2008 (UTC)[reply]
Esse mihi videatur... --Ioscius (disp) 02:31, 8 Aprilis 2008 (UTC)[reply]