Disputatio:Lacus Päijänne

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Apud Graesse (Orbis Latinus, 1972, vol. II, p. 276) invenimus lemma Iende, quod ad 'Päijänne lacum' referri nuntiat. Huic notitiae fidem non fecerim, nisi quis alium fontem fidelem ostendere possit. Crediderim equidem formam iende aliquo modo ex Pejende, nomine antiquiore huius lacus, corruptam esse. Itaque hoc lemma e textu dempsi confisus hic bonum dormitasse Graessem (ut quandoque fecit). Neander (disputatio) 16:42, 30 Aprilis 2022 (UTC)[reply]