Disputatio:Gerundivum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Participium passivum futuri?[fontem recensere]

Plane non video sensum futuri exemplorum sequentium:

fortem et (iam nunc, non ex crastino) cōnservandum virum
gravi iniūria laboravit et (quoad vixit) nōn ferenda.

Nonne similitudo huius formae et participii passivi praesentis(!) (sc. quo lingua Latina caret) manifesta est? --Bavarese (disputatio) 13:50, 3 Septembris 2018 (UTC)

Recte dixisti. Gerundiva praesentia participia aliquando sunt. Pagina nondum perfecta est. Imperator (disputatio)

Error remansit. Significatio gerundivi praecipue non ad futura, immo certe ad praesentia (i. e. ad res, quae eodem tempore adsunt) pertinet. Ad futura solum eo sensu, ut res, quae in tempore praesente incipit, in tempora futura perduret. Exempli gratia: dolor non ferendus est dolor, qui certe adest, non qui aliquando aderit. Aderit eo sensu, ut adsit, si perdurat. Sed ut de dolore non ferendo dici possit, nullo pacto necesse est, ut in futurum quoque perduret. (Nonne res semper ita se habent? Si de qua re iudico eam manifestam esse, hoc iudicium facio de qualitate praesente - et de futura tantum, si in tempus futurum perdurabit.) --Bavarese (disputatio) 12:35, 7 Septembris 2018 (UTC)

Sensum “nonnumquam” pro verbo “aliquando” intendi. Tamen verum scripsisti, gerundiva frequenter praesentem significationem habent. Certe sensus dissimiles sententiarum sequentium exhibentur:

  • Nōn ferendus dolor est.
  • Nōn ferendus dolor erit.

Imperator (disputatio)

Si dicis "dolor non ferendus erit", re vera dicis "dolor erit (e. g. crastino die) et tunc (i. e. eodem tempore) non ferendus". "eodem tempore" autem non idem ac "tempore futuro post crastinum diem" erit, sed eodem crastino tempore, quo dolor est, etiam non ferendus est. Rerum autem tempore coincidentium non altera (dolor) uno, altera (non ferendus) alio tempore accidit. Id autem non temporis futuri, sed praesentis est. --Bavarese (disputatio) 17:32, 7 Septembris 2018 (UTC)
Gratiam magnam meretur M890709 noster, quod tanta diligentia hanc commentationem gerundivi auxit. Unum tamen restat, de quo iam iusto iure admonuit Bavarese: gerundivum ad futura non refertur. Constat gerundivum ante omnia adiectivum verbale esse (id est: adiectivum a stirpe verbali ductum) et naturam adiectivi semper retinuisse. Vera significatio gerundivi sollerter illuminatur ab Jay Jasanoff (2008), qui adiectiva in -ndus,-a,-um cadentia dicit ab initio (sicut etiam in Latinitate classica) naturam et propensionem ("disposition") rei cui apponitur significare. Itaque dolor vix ferendus eam naturam in se ipse continet, ut aegre tolerari possit; et labor non fugiendus eam continet naturam, ut vitari non debeat. Quae cum ita sint, puto equidem gerundivum easdem vires modales in se ipso continere quae in lingua Graeca duobus suffixis verbalibus exprimuntur, scilicet -τέος, -τέον (vis necesssitatis) et -τός,-τόν (vis potentiae). Breviter, gerundivum est adiectivum modale, non temporale. Valde suadeo, ut haec parvula macula ab auctore corrigatur. Neander (disputatio) 09:17, 9 Septembris 2018 (UTC)

Gratias vobis ago ob annotationes tuas. Tiro Latinae Linguae sum, necesse est mihi multas res discere, tamen paginam emendavi. Imperator (disputatio)