Disputatio:Genco Gulan

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

ad "unus artificum"[fontem recensere]

unus artificum duabus de causis non dicatur.

Quarum prima: Numeralia cardinalia per praepositiones sive ex sive de cum nominibus coniunguntur; e. g. unus e notissimis artificibus; unus cum genitivo partitivo uti licet tantum in coniunctione cum omnes cum superlativo, velut unus omnium notissimorum artificum

secunda: vocabulum latinum unus est numerale significans unum solum. Quod hoc loco non exprimitur; ineptum enim esset. - Bavarese (disputatio) 13:05, 20 Aprilis 2013 (UTC)